Liber Deuteronomii*

Caput 33: Versus 27

Habitaculum ejus sursum,etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hocJoan. 2..Brachia.Virtus scilicet passionis, quae omnes defendit, quam in cruce extensis brachiis accepit.Subter brachia.Scilicet haec brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostrae resurrectionis, in infimis sacramentum nostrae redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Israeli promittitur:Ejiciet a facie tua inimicum.Et solus.Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam:Populus solus habitabit et inter gentes non reputabiturNum. 23..
(* Traductions européennes)